|
Testo originale
Bellum Samniticum tam grave fuit, ut paene de victoria romani desperarent. A quo ignoratur ab iis cladem apud furculas caudinas acceptam esse? Praeerat Romano exercitui Spurius Postumius consul, qui a Pontio Telesino, Samnitium duce, in angustias locorum adductus est. Nulla Romanis erat spes evadendi: sero enim ii animadverterant se ab hostibus circumventos esse. Narrant a Pontio Telesino legatos ad Herennium patrem missos esse ut quaererent, quid faciendum esset de Romanis captis. "Aut incolumes dimittantur Romani - inquit ille - aut omnes occidantur". A Pontio autem patris consilium repudiatum est et romani omnes sub iugum missi sunt. Bellum postea a Romanis renovatum est et feliciter confectum.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|