|
Testo originale
Naturam sequamur et ab omni quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione fugiamus; status incessus sessio accubitio vultus oculi manuum motus teneat illud decorum. Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est ut is haec apta sint nobis dissoluta. Cum autem pulchritudinis duo genera sint quorum in altero venustas sit in altero dignitas venustatem muliebrem ducere debemus dignitatem virilem. Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus et huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores et histrionum nonnulli gestus ineptiis non vacant et in utroque genere quae sunt recta et simplicia laudantur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est color exercitationibus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio est habenda vestitus in quo sicut in plerisque rebus mediocritas optima est.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|