|
Testo originale
Tullius s.d. Terentiae et Tulliae et Ciceroni suis. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi
tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego,
conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidi
fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. Quod si nos ad
aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus
est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita,
cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu castissime
coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.
Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, virum optimum, qui
periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis
improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii et amicitiae ius
officiumque praestaret: huic utinam aliquando gratiam referre possimus!
habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus a. d. II K. Mai.: per
Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! Quid enim? Rogem te,
ut venias? Mulierem aegram, et corpore et animo confectam. Non rogem? Sine te
igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem
adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias.
Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte: mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et
famae serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper
et complexu meo. Non queo plura iam scribere: impedit maeror. Tu quid egeris,
nescio: utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut
scribis, spero fore semper nostrum. De familia liberanda nihil est quod te
moveat: primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset
meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo;
ceterorum servorum ea causa est, ut, si res a nobis abisset, liberti nostri
essent, si obtinere potuissent, sin ad nos pertineret, servirent praeterquam
oppido pauci. Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et
spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eiusmodi, ut recte sperare
possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet?
quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem
praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut
potes. Honestissime viximus, floruimus: non vitium nostrum, sed virtus nostra
nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis
amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera,
quamquam ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non
possum. Clodium Philetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem
fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnes. Pescennius est perbenevolus nobis,
quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore, sed
Brundisio discessit. Cura,
quoad potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea
commoveri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea
carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr. K. Mai.
Brundisio.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|