Testo originale
Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando
moveri an ut Democritus censet externa et adventicia visione pulsari?
Sive enim sic est sive illo modo videri possunt permulta somniantibus
falsa pro veris. Nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant et
quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam insanis
quid ebriis quam multa falsa videantur? Quodsi eius modi visis
credendum non est cur somniis credatur nescio. Nam tam licet de his
erroribus si velis quam de somniis disputare ut ea quae stant si moveri
videantur terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam
gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem
moveri. Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent
quae somniarent adligandi omnes essent qui cubitum irent; maiores enim
quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum visis
fides non est habenda quia falsa sunt cur credatur somniantium visis
quae multo etiam perturbatiora sunt non intellego; an quod insani sua
visa coniectori non narrant narrant qui somniaverunt?
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|