Tappe salienti della vita di Cesare Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Tot et tantae Caesaris victoriae sunt ut difficile sit eas numerare. Cum consul creatus esset, primum in Gallos pugnavit atque totam Galliam in Romanorum potestatem redegit, deinde exercitum magna cum difficultate in Britanniam traduxit ubi cum Britannis, tum feris et adspectu horribilibus, conflixit. Cum bellum civile Romae exarsisset, ex Gallia in Italiam revocatus, Caesar cum legionibus suis Rubiconem flumen, quod tum Italiae fines terminabat, superavit atque Romam petiit ubi triumphum celebravit. Postea cum ingenti exercitu Brundisium, deinde in Graeciam contendit ut Pompeium profligaret: cum apud Pharsalum Pompeianos acri proelio Caesar devicisset, Pompeius fuga salutem petiit et ad Ptolemaeum, Aegyptiorum regem, confugit. Sed Caesar in Aegyptum inimicum frustra insecutus est, quia Pompeius per dolum a rege necatus erat. Ex Aegypto incredibili celeritate Caesar in Pontum exercitum traduxit, ubi Pharnacem regem, populi Romani hostem, tam brevi tempore profligavit ut ad senatum miserit victoriae nuntium illis verbis: “Veni, vidi, vici!”.

Cum Romam rursus revertisset, novas legiones conscripsit atque exercitum in Africam duxit ut in reliquos Pompeianos apud Thapsum pugnaret. Pompeianis devictis, ab Africa in Hispaniam advolavit ut Pompei filios profligaret. Cum bello civili finem fecisset, Romam revertit principatum instituturus sed paucos annos vixit: nam Idibus Martiis anno quadragesimo quarto a. Ch. n. a coniuratis in Pompei curia interfectus est.

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE via tamen opus est incipientibus sed ea plana istitutio oratoria | via tamen opus est incipientibus sed ea plana quintiliano | aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex | aegeus uxorem et filium theseum repudiaverat | cum antigonus eumenem captum in custodiam dedisset