Romani confugerant in Capitolium quod Roma a Sabinis oppugnata erat. Capitolii custos Spurius Tarpeius erat. Tarpeii filiam, Tarpeiam nomine, Sabinorum rex auro corrupit, ut armatos in arcem admitteret. Virgo proditionis pretium
petiverat id quod Sabini in manibus sinistris gerebant, rex promisit et puella, quia nullum dolum timebart, portam hostibus aperuit ut Sabinos in arcem introduceret. Sed confestim proditionis poenas dedit: nam Sabini non solum armillas et anulos, sed etiam scuta in manibus sinistris gerebant quibus puellam obruerunt atque necaverunt. Nam vir qui turpe facinus committit, saepe hostibus invisus est. Iuxta aliam fabulam, autem puellam Romani interfecerunt et ex rupe deiecerunt: ex puellae nomine postea Tarpeiam rupem appellaverunt.