Testo originale
Nuovo tradurre dal latino - Pag.56 n.73
Tarquinius nefando scelere regnum occupavit. Cum enim Tulliam, Sevii Tullii Romanorum regis filiam, in matrimonium duxisset, imperium appetens, uxoris auxilio socerum necavit. Statim rex Tarquinius, nimia crudelitate imperium exercens, Superbus cognominatus est. Nam multos nobiles cives vexavit aut occidit, alios in exsilium ire coegit. Strenuus tamen in bello fuit: Volscos subegit, Gabios civitatem vi fraudenque occupavit, cum Tuscis pacem fecit. Urbem Romam praeterea multis splendidisque aedificiis exornavit ac templum Iovi in Capitolio aedificavit. Cum autem Ardeam oppugnaret, imperium turpiter perdidit. Cum enim Romae eius filius iniuriam fecisset Lucretiae, nobili matronae, patricii tanta ira indignationeque arserunt ut populum ad sedirionem concitaverint. Itaque omnes Tarquinii familiares urbe expulsi sunt. Rex quoque, Ardea Romam rediens ex urbe exclusus est. Post regem exactum Romani consules creaverunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|