|
Testo originale
Brevi spatio interiecto, hostes ex omnibus partibus, signo dato, ad proelium decurrunt, lapides gaesaque in vallum conicientes. Nostri primo integris viribus fortiter repugnant neque ullum frustra telum ex loco superiore mittunt et, ut quaeque pars castrorum, nudata defensoribus, premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferunt. Sed postea, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant; quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat. Cum iam amplius horis sex pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent, P. Sextius Baculus, primi pili centurio, et item C. Volusenus, tribunus militum, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque, convocatis centurionibus, Galba celeriter militibus imperavit ut paulisper intermitterent proelium seque ex labore reficerent, post, signo dato, ex castris erumperent atque omnem spem salutis in virtute ponerent.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|