|
Testo originale
M. Cicero s.d. Ser. Sulpicio. Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses; quantum
enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile
ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi, nam et ea
scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse
animi dolorem adhibuisti: Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi
tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum
talem erga me animum tibi gratum putaret fore; cuius officia iucundiora
scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua
solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe
enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia
praeditus, ferendum putas; sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea
me solatia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in
fortuna non defuerunt: nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum
et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester
Gallus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis
temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex
re publica consequebantur; mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse
commemoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solatium,
quod ereptum est: non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione
impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam
non poteram, existimabam, id quod erat, omnes me et industriae meae fructus et
fortunae perdidisse: sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse
communia, et cum frangerem iam ipse me et cogerem illa ferre toleranter,
habebam, quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes
curas doloresque deponerem: nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae
consanuisse videbantur, recrudescunt; non enim, ut tum me a re publica maestum
domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere
possum, ut in eius bonis acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum
dolorem, quem ad re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum
res publica. Quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio - maior enim
levatio mihi afferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque
nostrorum -; quamquam sperabam tuum adventum - sic enim audiebam -
appropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum
etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus,
quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et,
ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi; quod cum ita sit,
magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi
aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi. Vale.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|