Testo originale
Nunc de personis videbimus, quae in manu nostra sunt. Quod ius proprium
civium Romanorum est. Sed in potestate quidem et masculi et feminae
sunt; in manum autem feminae tantum conveniunt. Olim itaque tribus
modis in manum conveniebant: usu, farreo, coemptione. Femina usu in
manum conveniebat, quae anno continuo nupta perseverabat; quia enim
velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri veniebat
filiaeque locum optinebat. Farreo in manum conveniunt per genus
sacrificii, quod Iovi Farreo est; in quo farreus panis adhibetur, unde
etiam confarreatio dicitur; complura praeterea cum certis et
sollemnibus verbis coram decem testibus aguntur. Coemptione vero in
manum conveniunt per mancipationem, id est per imaginariam venditionem:
nam cum V testibus civibus Romanis puberibus, item libripende, emit vir
mulierem, cuius in manum convenit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|