Testo originale
Non multo post illud crimen valerianus quoque impias manus contra Deum sustulit et multos homines iustos inter supplicia necavit. At Deus novo ac singulari poenae genere illum affecit, ut esset posteris documentum adversarios Dei dignam scelere suo mercedem semper recipere. Nam, captus a Persis, ille non modo imperium sed etiam libertatem perdidit vixitque in sevitute turpissima. Nam rex Persarum Sapor, qui eum ceperat, pedem super dorsum eius imponebat quotienscumque vehiculum aut equum ascendebat. Sic Romanus imperator servitutem, quam aliis multis imposuerat, ipse toleravit et barbaris derisui ac ludibrio per non breve tempus fuit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|