Turismo in Grecia Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Romani viri docti Graeciae regiones praesertim Frequentare solebat. L. Aemilius Paulus, praeposito castris Sulpicio Gallo, proficiscitur et Delphos se confert, incliti oraculi sedem. Postea in Chalcidem descendit atque traicit Aulidem, portum celebrem, trium milium spatio distantem, in quo mille naves classis Agamemnoniae in ancoris olim steterant. Inde Oropum, in Boetiae confinio, venit atque Athenas, plenas vetustae famae et multa visenda habentes: arcem, portus, navalia, magnorum imperatorum monumenta, deorum hominumque simulacra. Facto sacrificio Palladi, arcis praesidi, profectus est. Corinthum altero die pervenit; Sicionem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde Epidaurum visit et Lacedaemonem, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam descendit, ubi alia quoque miranda ab eo conspecta sunt; hic Iovem velut praesentem intuens, vehementer commotus est.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE via tamen opus est incipientibus sed ea plana istitutio oratoria | via tamen opus est incipientibus sed ea plana quintiliano | aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex | aegeus uxorem et filium theseum repudiaverat | cum antigonus eumenem captum in custodiam dedisset