Ulisse smaschera Achille Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)


Testo originale
Cum omnes Graecorum principes in Boeotiam convenirent, ut bellum Troianum pararent, dea Thetis Achillis mater, in insulam Scyrum ad Lycomedem regem misit filium, ut fatum vitaret. Nam Achilles nisi cum Troianis pugnavisset, immaturam mortem effugisset. Rex, hospitio libenter Achillem accipiens, inter filias suas habitu feminino occultavit. Sed Graeci, cum rem cognovissent, ad Lycomedem oratores [ambasciatori] miserunt, ut Achillis opem ad bellum peterent. Cum rex praesentiam viri negavisset, fraus Ulixis calliditate detecta est. Nam Ulixes, cum in vestibulo domus regiae munera feminea cum clipeo et hasta posuisset, imperavit tibicini ut bellicum caneret et aliis comitibus ut armorum crepitum et clamorem producerent. Achilles, coniecturam de hostium adventu faciens, sine mora vestem muliebrem deposuit atque clipeum hastamque arripuit. Itaque Achilles Graecis operam suam dare coactus est.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione Ŕ gratuita, se non sei giÓ iscritto registrati


Se sei giÓ iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2015 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - Cookie&Privacy policy - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE knlo | il sentiero dei nidi di ragno | cum magna di nostra molestia | sita carthago sic est sinus est | gyges pastor erat et in terra | quibusdam improbis visum est accusare socratem | dionysio qui clarissimus inter syracusarum tyrannos | ac mihi quidem videntur locis quoque ipsis qui a quibusque | ac mihi quidem videntur e locis | storia di lucca nel 1700