Testo originale
Vulcanus altero pede claudus erat. Iuno mater cum non aequo animo hoc toleraret, puerum pede arripuit ac flentem et territum ex Olympo monte in maris undas deiecit. Sed Thetys, Oceani filia, eum excepit atque studiose educavit. Vulcanus, magno ingenio praeditus, malleo et scalpro tam mirifica opera perfecit, ut nova arte omnibus praestaret. Cum igitur Iuppiter heac omnia cognovisset atque eius opera mirifica vidisset, Vulcano pepercit et eum iterum in Olympum accepit. Post id tempus deorum omnium arma struebat Vulcanus, dearum ornamenta caelabat atque fulmina sibi cudebat.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|