Un attentato fallito Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam quasi convincendum ad scelus dii praebuere. Nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae sunt. Nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. Visum dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem submergere: sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare iactus. Verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur: Agrippina silens eoque minus adgnita - unum tamen vulnus umero excepit - nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur. 


Tacito, Ann. 14. 5

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE rex etiam subtilis iudicii | il discorso di cesare dopo una parziale sconfitta | calvi mordet musca nudatum caput viruscam opprimere temptat | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | lysander sparte gignitur et magnam relinquit | sandro primo levi riassunto gratis | parlare modo troppo antiquato ridicolo | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | tulliola est parva ac venusta puella | equites quinto atrio ad caesarem