Testo originale
Claudio imperatori successit Nero,qui Romanum imperium et deformavit et minuit.Vir inusitataeluxuriae et sumptuum,calidis et frigidis unguentis se lavabat; retibus aureis pisces captabat,quae blatteis funibus extrahebat. Quasi infinitam senatorum partem interfecit, bonis omnibus inimicus fuit. ad postremum tanto dedecore se postituit, ut et saltaret et cantaret in scaena habitu citharoedico vel tragico. Parricidia multa commisit, cum interfecisset et fratrem, et matrem, et uxorem. urbem romam incendit, ut spectaculi illius imaginem cerneret. in re militari nihi omnino ab eo confectum est. Britanniam paene amsit: nam sub eo Britanni duo nobilissima oppida illic ceperunt atque everterunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|