|
Testo originale
In itinere viator quidam occurrit qui secum aliquantum nummorum gestabat. Cum hoc sermonem serit et iter familiariter facit. Quare cum in eandem tabernam devertissent, simul cenaverunt et eodem loco somnum ceperunt. Caupo autem, cum illum alterum nummos habere animadvertisset, noctu, postquam illos artius dormire sensit, accessit: e vagina gladium alterius eorum, qui sine nummis erat, eduxit et illum alterum occidit. Postea nummos traxit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit.Ille autem, cuius gladio alter interfectus erat, multo ante lucem surrexit, comitem suum inclamavit et illum somno impeditum non respondere existimavit. Ipse gladium et cetera quae secum habebat sumpsit et solus ad mercatum se direxit. Caupo non multo post conclamat quendam occisum esse et cum quibusdam deversoribus comitem conquirit.Eundem comprehendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum: homo in urbem ab aliis deducitur ac reus invenitur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|