Un sogno fatale Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Apud Actium M. Antonii fractis opibus, Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. Ubi concubia nocte, cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, exsistimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo demisso, interrogatumque quisnam esset respondisse: ´Malum genium´´. Perterritus deide tam taetro visu et nomine horrendo, servos inclamavit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem vidissent. Quibus affirmantibus neminem illuc accessisse, iterum quieti et somno se dedit: atque eadem animo eius observata est species. Itaque fugato somno, somnium magni ducens, lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere vetuit. Inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar affecit, paululum admodum temporis intercessit.. .

Valerio Massimo, Dict. et fact. 1. 7
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE hannibal ex hibernis etruriam | in mea schola sunt multi discipuli | via tamen opus est incipientibus sed ea plana istitutio oratoria | via tamen opus est incipientibus sed ea plana quintiliano | aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex