Testo originale
Cum Antigonus Eumenem captum in custodiam dedisset, et praefectus
custodum quaesisset quem ad modum servari vellet: "Ut acerrimun -
inquit -leonem aut ferocissimum elephantum"; nondum enim Antigonus
statuerat, conservaret eum necne. Veniebat enim ad Eumenem utrumque
genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere
vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique
cuperent. At Eumenes, cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho,
penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari quare iam tertium
diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae; quin
aut interfici aut missum fieri iuberet. Hic cum ferocius Onomarcho
loqui videretur: "Quid? tu - inquit - animo si isto eras, cur non in
proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?". Huic
Eumenes: "Utinam quidem istud evenisset! Sed eo non accidit, quod
numquam cum fortiore sum congressus; non enim cum quoquam arma contuli,
quin is mihi succubuerit".
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|