Testo originale
Etiam in illis interrogationibus socraticis quorum paulo ante feci mentionem,
cavendum est ne incaute respondeas, ut apud Aeschinen socraticum male respondit
Aspasiae Xenophontis uxor;quod Cicero his verbis transfert: "Dic mihi, quaeso,
Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes , utrumne
illud an tuum malis?". "illud" - inquit. "quid?si vestrem et ceterum ornatum
muliebrem pretii maioris habeat quam tu habes, tuumne an illus malis?". "illius
vero" respondit. "Age sis- inquit- si virum illa meliorem habeat quam tu habes,
utrumne tuum virum malis san illius?" Hic mulier erubuit, merito: male enim
responderat se malle alienum aurum quam suum;nam est id improbum.At si
respondisset malle se aurum suum tale esse quale illud esset, potuisset pudice
rispondere malle se virum suum talem esse qualis melior esset.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|