Testo originale
Alexander Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. invitari deinde amicos ad convivium iussit: cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor, barbaro ululatu planctuque permixtus, epulantes conterruit. Causa subiti pavoris fuit quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Unus enim e captivis, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus abiecerat, agnovit in manibus eius qui repertum ferebat, ratusque id interfecto regi detractum esse, falsum nuntium mortis eius attulerat. hoc mulierum erore comperto, Alexander fertur iussisse hominem quendam, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|