Una storia di fantasmi Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Erat Athenis spatiosa et capax villa, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis stridor ferri et vinculorum inde resonabat. Mox apparebat idolon: senex squalidus, promissa barba, horrido capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Conductores omnes tristes dirasque noctes vigilabant. Post vigiliam autem multi in gravem morbum incidebant et morte afficiebantur. Ergo venditabat vel locabat dominus villam infamem. Cum venit Athenas, Athenodorus philosophus legit titulum, audivit pretium villamque emit. Ubi vesper fuit, suos omnes servos dimisit et ad scripturam se dedit in tablino. Advenit horribilis imago et Athenodoro, qui nullum timoris indicium praebebat, digito innuit et e tablino evocavit.
Sustulit lumen philosophus et umbram secutus est. Procedebat umbra lente, gravis vinculis. Postquam deflexit in villae aream, idolon evanuit et comitem deseruit. Athenodorus herbis et follis signum loco posuit, postridie locum effodit et ossa invenit gravia catenis. Illa collecta et pubblice sepulta sunt. Deinde terribilis imago numquam visa est.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE hannibal ex hibernis etruriam | in mea schola sunt multi discipuli | via tamen opus est incipientibus sed ea plana istitutio oratoria | via tamen opus est incipientibus sed ea plana quintiliano | aristippus philosophus naufragio eiectus rhodiensium | aristippus philosophus naufragio eectusd rhodiensium | narrant antiochum regem hannibalem qui tum in | ad usum autem orationis incredibilis est qanta opera machinata | ad usum autem orationis incredibilisest | croesus lydiae rex