Albio Tibullo - Una vita di paupertas
|
|
Testo originale
Diuitias alius fuluo sibi congerat auro et teneat culti iugera multa soli, quem labor adsiduus uicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: me mea paupertas uita traducat inerti, dum meus adsiduo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore uites rusticus et facili grandia poma manu: nec Spes destituat sed frugum semper aceruos praebeat et pleno pinguia musta lacu. Nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris seu uetus in triuio florida serta lapis: et quodcumque mihi pomum nouus educat annus, libatum agricolae ponitur ante deo. Flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona spicea, quae templi pendeat ante fores; pomosisque ruber custos ponatur in hortis terreat ut saeua falce Priapus aues. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri custodes, fertis munera uestra, Lares. Tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos: nunc agna exigui est hostia parua soli. Agna cadet uobis, quam circum rustica pubes clamet "io messes et bona uina date." Iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo nec semper longae deditus esse uiae, sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra arboris ad riuos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem aut stimulo tardos increpuisse boues; non agnamue sinu pigeat fetumue capellae desertum oblita matre referre domum. At uos exiguo pecori, furesque lupique, parcite: de magno praeda petenda grege. Hinc ego pastoremque meum lustrare quot ann et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, diui, neu uos e paupere mensa dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agresti pocula, de facili composuitque luto. Non ego diuitias patrum fructusque requiro, quos tulit antiquo condita messis auo: parua seges satis est; satis est, requiescere lecto si licet et solito membra leuare toro. Quam iuuat immites uentos audire cubantem et dominam tenero continuisse sinu aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, securum somnos imbre iuuante sequi! Hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem qui maris et tristes ferre potest pluuias. O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella uias. Te bellare decet terra, Messalla, marique, ut domus hostiles praeferat exuuias: me retinent uinctum formosae uincla puellae, et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia: tecum dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer. Te spectem, suprema mihi cum uenerit hora, et teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro uincta, nec in tenero stat tibi corde silex. Illo non iuuenis poterit de funere quisquam lumina, non uirgo sicca referre domum. Tu manes ne laede meos, sed parce solutis crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: iam ueniet tenebris Mors adoperta caput; iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, dicere nec cano blanditias capite. Nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes non pudet et rixas inseruisse iuuat. Hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, ite procul, cupidis uulnera ferte uiris, ferte et opes: ego composito securus aceruo dites despiciam despiciamque famem. |
Traduzione
|
| Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|