|
Testo originale
Ligarianam, ut video,
praeclare auctoritas tua commendavit. Scripsit enim ad me Balbus et Oppius
mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
Hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. In
Varrone ista causa me non moveret ne viderer jilendoxoV (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui
viverent); sed quia et desiderari a Varrone et magni illum
aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil
posset supra, academicam omnem quaestionem libris quattuor. In eis quae erant
contra akatalhyian
praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. Ad ea ipse respondeo; tu es
tertius in sermone nostro. Si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, a te proximis litteris admoneor, meum kwjon
proswpon esset. Hoc in antiquis personis suaviter fit, ut
et Heraclides in multis et nos vi "De re publica" libris
fecimus. Sunt etiam "De oratore" nostri tres mihi vehementer probati.
In eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur,
Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. Puero me
hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. Quae autem his temporibus scripsi Aristoteleion morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit
principatus. Ita confeci quinque libros peri telwn ut
Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, peripathtika M. Pisoni darem. Azhlotuphton id fore putaram quod omnes illi decesserant. Haec
"academica", ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. Sane
in personas non cadebant; erant enim logikwtera quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. Itaque ut legi tuas de
Varrone, tamquam ermaion adripui. Aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille
maxime mihi delectari videtur, easque partis ut non sim consecutus ut superior
mea causa videatur. Sunt enim vehementer piqana Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi,
nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. Sed tu dandosne
putes hos libros Varroni atque etiam videbis. Mihi quaedam
occurrunt; sed ea coram.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|