Virtù eroica di Lucrezia Bookmark and Share
Vota   Media: 1.0/5 (1 voto)
       


Testo originale

Lucretia, Collatini uxor, maesta quia a Sexto Tarquinio stuprata erat, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad virum misit, ut cum singulis fidelibus amicis adirent, quod res atrox facta erat. Sp. Licretius cum P. Valerio, Conlatinus cum L.Bruto venit. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae sunt, quaerentique viro: "Satin salve?", "Minime - inquit - Quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons et amor meus soli tibi est: mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore". Dant omnes fidem. Consolantur aegram: adfirmant mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. "Videte - inquit - quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio liberare nolo, nec ulla deinde impudica uxor Lucretiae exemplo vivet." Cultrum quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus periit.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE immo scorta vero te pedicabo | olim lydia terra coelumque magna | dum haec his locis geruntur cassivellaunus | duo muli asperum locum cum magnis | licinius servus aesopi nostri roma | et quoniam toto sentimus corpore inesse lucrezio | vita urbana saepe difficilis | sicilia terram frugum ferax latifundiis | ad herodem atticum consularem virum et ingenio amoeno et graeca facundia celebram | giudizio livio marco su porcio catone