Vittoria dei Galli sui Macedoni Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Post nonnullos dies proelium conseritur; victi Macedones caeduntur. Ptolomaeus multis vulneribus saucius capitur; caput eius amputatum et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur. Paucos ex Macedonibus fuga servavit; ceteri aut capti aut occisi. Cum ea per omnem Macedoniam nuntiata sunt, portae urbium clauduntur, luctu omnia replentur; nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique; regum suorum nomina, sicut numina, in auxilium vocabant. Tandem, desperantibus omnibus, Sosthenes, unus de principibus Macedonum, Gallos victoria exultantes compescuit et Macedoniam ab hostili populatione defendit. Itaque, ob suae virtutis beneficia, multis nobilibus regnum Macedoniae adfectantibus Sosthenes ignobilis praeponitur et rex exercitu appellatus est; is vero non in regis, sed in ducis nomen iurare milites compulit.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE rex etiam subtilis iudicii | il discorso di cesare dopo una parziale sconfitta | calvi mordet musca nudatum caput viruscam opprimere temptat | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | lysander sparte gignitur et magnam relinquit | sandro primo levi riassunto gratis | parlare modo troppo antiquato ridicolo | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | tulliola est parva ac venusta puella | equites quinto atrio ad caesarem