|
Testo originale
Primo conventu, quem ab regulis factum esse supra memoravi, propter dissensiones placuerat thesauros dividi finesque imperii constitui. Reguli interea in loca thesauris propinqua concesserunt. sed Hiempsal in oppido Thirmida forte hospitio excipiebatur ab eo qui, proximus lictor Iugurthae, carus acceptusque ei semper fuerat. Quem sceleri ministrum ille delegit atque promissis onerat impellitque ut tamquam visurus domum suam eat, et portarum claves adulterinas paret (nam verae ad Hiempsalem referebantur); ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum esse dicebat. Numida mandata brevi tempore conficit atque, ut doctus erat, noctu Iughurtae milites introducit. Qui postquam in aedes inruperunt, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo, pavidus et ignarus loci, initio perfugerat. Eius Numidae caput ad Iughurtam igitur referunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|