6. Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit. 6. I soldati eseguono l'ordine e, fatta improvvisamente irruzione da tutte le porte, non lasciano al nemico il tempo di capire cosa stia accadendo e di riorganizzarsi. Così, ribaltate le sorti della battaglia, i nemici, che erano ormai quasi certi di impadronirsi del campo, vengono circondati da ogni parte e, degli oltre trentamila uomini, questo era il numero accertato dei barbari venuti ad assalire il campo, più di un terzo rimase ucciso, gli altri, atterriti, vengono messi in fuga e non si lascia loro nemmeno la possibilità di attestarsi sulle alture. Così, sbaragliate e