|
seneca
|
 |
« Risposta #1 inserita:: Novembre 25, 2008, 07:31:15 pm » |
|
questa traduzione non l'abbiamo, se qualcun altro di buona volontà vuol tradurtela (ma ne dubito) riporto il testo completo
Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par1 orbi terrarum esse coepit.Ita - mirum et incredibile dictu - qui prope quingentis annis domi luctatus est - adeo difficile fuerat dare Italiae caput - his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoriisque peragravit. Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit.Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam3 et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.
|