salve ragazzi ho un disperato bisogno di aiuto su questa versione

..mi servirebbe per favore la traduzione e l'analisi testuale entro questo pomeriggio...grazie infinite!!
Precetti sull'imitazioneMaxime mea interest ut discipuli mei studia pluris faciant quam alia omnia. Utile est, in primis, vel ex graeco in latinum vel ex latino vertere in graecum: quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur. Mea refert aliqua de imitatione dicere: omnium perfectissimus Graecorum Demosthenes est, sed non qui maxime imitandus et solus imitandus est. Quid ergo? Non est satis omnia sic dicere quomodo M. Tullius dixit? Mihi quidem satis esset si omnia consequi possem. Quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis assumere? nam praeter id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum, in tanta rei difficultate, unum intuens vix aliqua pars sequitur; ideoque, cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurimum bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat et quod cuique loco conveniat aptemus.
(da Quintiliano)