victa ad occasum Hispania, populus romanus in orientis regionibus pacem agebat; nec pacem modo,sed, inusitata et incognita quadam felicitate, opes regiis hereditatibus (in) relictas et tota simul regna occupaverat.
attalus, rex pergamenorum, regis eumenis, socii quondam et commilitonis nostri, filius, testamentum reliquit in quo haec scripserat: <Popolus romanus bonorum meorum, heres esto>.
edita (da edeo) igitur hereditate, provinciam populus romanus, non quidem bello et armis, sed, quod aequius est, testamenti iure retinebat, sed difficile est dictu utrum (se) hanc provinciam facilius amiserit populus romanus an recuperavit.
aristonicus enim, ferox regii sanguinis iuvenis, urbes ad bellum sollicitavit crassique praetoris exercitum superavit ipsumque cepit, mox a perperna (un generale romano) domitus et per deditionem captus, in vinculis habitus est.
