1. Iam Q.Catulus non antiquo illo more sed hoc nostro eruditus: multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta Latini sermonis integritas.
2. Haec est mea et huius fratris mei germana patria. Hinc enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa vestigia.
3. Manlius iste centurio in agro faesulano castra posuit, bellum populo romano suo nomine indixit.
4. Ut Elena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit.
5. Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen Latinarum litterarum.
6. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant. Laecedaemonii vetera, Macedones presentia decora intuebantur; illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant.
7. L. Plancus non satis copiarum habebat et eas tironum.
8. cum Vercingetorix intra munitiones remaneret neque in aequum locum descenderet, Caesar in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, in Haeduos movit castra.
9. Cur avunculus meus, vir innocentissimus idemque doctissimus, P. Rutilius in exilio est?
10. Multa praetereo aeque praeclara.
se nn potete farle tutte fa nnt!!! xò aiutatemii!!! grazie mille!
