1. Caesar me.quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit.
2. Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat, agit, senatus virtutem constantiamque laudat, copias suas exponit.
3. Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vhementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit.
4. Signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti
5. Flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur. Duae cohortes a parte Romanorum erant, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M, Sergius Silus legatus.
6. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
7. Tertio die Caesar vallo castra communit, reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat, ad se traduci iubet.
8. Atuatuci, de quibus supra diximus, hac pugna nuntiata, ex itinere domum reverterunt.
9. Ille ipse M.Marcellus, cuius virtutem hostes perspexerunt, superatis hostibus temperavit.
10. C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, Gallorum maxima copias repressit.
raga vi pregooo!!!! sn x domani grazieee!!!!
