CHI HA QUESTA VERSIONE:Versione: la conquista di Gabi
versione:Sextus tarquinius, superbi filius, indigne ferens patris copias Gabios civitatem expugnare non posse, rationem armis valentiorem excogitavit, qua interciperet illud oppidum Romanoque imperio adiceret. Namque subito Gabios se contulit tamquam effugiens parentis saevitiam et verbera, quae contra ultro perpessus erat, ac paulatim, alliciendo uniuscuiusque benevolentiam, consecutus est ut apud omnes plurimum posset. Tum ad patrem familiarem quendam misit, ut indicaret se iam cuncta in manu sua habere, quaereretque quidnam a se fieri vellet. Iuvenili calliditati senilis astutia respondit. Nam Tarquinius, valde re delectatus, fidei autem nuntii parum credens, palam nihil respondit, sed eum seduxit in hortum atque maxima et altissima papaverum capita ba**** percussit. Cum adulescens silentium patris simul ac factum cognovisset, intellexit eum significavisse Gabiorum principes morte aut exilio submovendos esse. Quo facto, mox civitas in dicionem populi Romani redacta est.

???GRAZIE IN ANTICIPO