matteo694
Freshman di Skuola.it
Scollegato
Messaggi: 15
|
 |
« inserita:: Marzo 08, 2010, 06:39:44 pm » |
|
titolo: un ladro ingannato dalla sua vittima autore: apuleio inizio: Alcimus, latro crudelissimus, cum in cubiculum... fine: ...evomuit extemplo vitam amisit
Alcimus, latro crudelissimus, cum in cubiculum aniculae dormientis conscendisset, quamquam protinus eam occidere poterat, maluit res singulas e fenestra sociis suis prius deicere. cum iam cuncta demisisset nec aniculae quidem parcere vellet, illa genibus eius profusa et lacrimans deprecatur: "cur, fili mi, hanc sordidam suppellectlem miserrimae anus vicinis divitibus donare vis, quorum domum haec fenestra prospicit?" alcimus, callido sermone deceptus, vera credidit aniculaen verba et cum timeret ne quae iam demiserat et quae missurus erat, non sociis suis, sed in alienam domum abiceret, fenestra se suspendit quo latius ac diligentius omnia perspiceret. tum vero anicula repentino et inopinato pulsu alcimum nutantem ac pendulum de fenestra praecipitavit. ille, cm super vastissimum lapidem decidisset, costis omnibus perfractis, sanguinem evomuit et extemplo vitam amisit.
aiuto vi prego
|