luseve
Freshman di Skuola.it
Scollegato
Messaggi: 21
|
 |
« inserita:: Marzo 15, 2010, 05:39:13 pm » |
|
Epaminondas, cum vicisset Lacedaemonios apud Mantieam atque ipse gravi vulnere, quod in proelio accepisset exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clipeus. Cum salvum esse flentes sui respondisset, rogavit, essentne fusi hostes necne. Cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam; nec ignorabat mortiferum vulnus se accepisse simulque, si ferrum, quo ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum. Ferro extracto, multo sanguine profuso, in laetia et victoria est mortuus. Extrema eius verba haec fuerunt: -Satis, inquit, vixi: invictus enim morior-.
nn ho l'autore
|