|
dyd666
|
 |
« Risposta #1 inserita:: Luglio 22, 2010, 07:42:11 pm » |
|
ciao è questo il brano originale?
Inter antiquos philosophos etiam Protagoras summus habetur. Is autem adulescens,paupere genere natus, onera corpore suo pro mercede vehens vitam tolerabat:rue in Abderam oppidum codices ligneos, funiculo brevi circumdatos, cotide portare debebat. Secundo vero casu prompte accepto, humilem ortum et condicionem suam redemit adulescens. Olim forte Democritus philosophus, civitatis eiusdem civis, virtute er sapientia venerandus, dum ambulat ante portas oppidi, ibidem obviam venti adulescenti, gravi onere impedito, sed facili atque expedito gradu incedenti. Statim sapiens iuncturam posituramque ligni, perite factam, considerat et summo stupore observat eum orbem codicum, brevi vinculo comprehensum et ratione quasi geometrica libratum. Quaerenti illi tam subtilis dispositionis auctorem, puer prompte sine metu se ipsum indicavit, deinde acervum celeriter solvit ac denuo in eundem modum securis manibus collocavit. Tum Democritus, intellecto sollertiaque indocti pueri patefactis, obstupescit et dicit:"Tibi,tale ingenium habenti, erunt magna et digna officia. Veni mecum". Tum domum suam eum conduxit, sumptum ministravit et ad omnes doctrinas erudivit sine mercede.
|