|
seneca
|
 |
« Risposta #1 inserita:: Settembre 19, 2010, 08:06:37 pm » |
|
purtroppo non abbiamo la traduzione, ti metto solo l'inizio:
Il popolo romano, dopo aver dominato e sottomesso per quasi 500 anni l'italia,
Testo latino Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita – mirum et incredibile dictu – qui prope quingentis annis domi luctatus est – adeo difficile fuerat dare Italiae caput – his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victorisque peragravit. Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscisam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocata bello videretur.
|