aiutatemi please....!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!

Procedebat Horatius trigemina spolia Curiatiorum prae se gerens.Illi soror virgo,quae desponsa erat uni ex Criatiis,ante portam Capenam occurrit,cognitoque super umerosfratris paludamento sponsi,quod ipsa confecerat,solvit crines et flebiter nomine sponsum occisum appellat.Movet feroci iuveni animum comploraio sonoris in victoria sua tantoque gaudio publico.Stricto itaque gladio,simul verbis inrepans,transfigit puellam: <<Discede hinc ad sponsum,immemor fratrum exstinctorum vivique,immemor patriae.Eadem sors(la stessa sorte) contingat omni Romanae mulieri,quaecumque hostem lugebit>>. Statim, a custodibus deprehensus, in summum capitis iudicium arcessitus est ante regem Tullum Hostilium.Qui,incertus quid ageret(ingerto su che cosa fare),cum putaret pariter iniquum et morte multare virum tam stenuum,et liberum dimittere tanti facinoris reum, <<Duumviros,iniquit,nomino,qui secundum legem horatium iudicent>>.Tum iuices,ex severissima perduellionis lege,sontem Horatium iudicaverunt atque capite damnaverunt.
(adattamento da Livio)