ragazzi ho urgente bisogno di questa versioneee non ho il tempo di farla x favore aiutatemiii

autore: non so di chi sia
Galli senones, gens ferox terribilisque ab ultimis terrarum regionibus discesserunt. Positis inter Alpes et Padum sedibus, per Italiam errabant, agros urbesque vastantes et praedam trahentes.Fabius consul ad Alliam flumen iis Romam venientibus occurrit. Fusis Romanorum copiis, iam moenibus Urbis appropinquabant. Roma praeter Capitolium occupata, Romani in arce obsessi iam fame laborabant cum Galli, magna auri copia accepta recesserunt. Camillus autem in vicina civitate exsulans remeavit et, Gallis profligatis, aurum a Romanis datum et omnia militaria signa recuperavit. Postea contra Gallos iterum in Italiam venientes missus est et trans Anienem flumen consedit. Ibi Manlius, nobilis senator, Gallum ad singulare certamen provocantem occidit et,avulso torqueo aureo et collo suo imposito in perpetuum Torquati cognomen accepit. Sulpicio dictatore, Galli denique a Romanis victi fugatique sunt.
aiutatemiiiii !!!!
grz in anticipoo