martino1993
Freshman di Skuola.it
Scollegato
Messaggi: 6
|
 |
« inserita:: Aprile 05, 2011, 09:52:45 am » |
|
Phocion, vir summae integritatis vitae, ab Agnone proditionis accusatus, a Peloponneso Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Ut in urbem pervenit, cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque ferretur, magnus concursus factus est, cum aliqui, reminiscentes veteris famae, eius aetatis misererentur, plurimi autem ira exacuerentur propter proditionis suspicionem. Quare ne perorandi quidem ei data est facultas et, capitis damnatus, traditus est undecemviris, quibus more Atheniensium ad supplicium publice damnati traduntur. Cum Phocion ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphiletus quidam, qui semper magni eum fecerat; hic cum lacrimans dixisset: < O quam indigna perpeteris, Phocion!> ei ille: < At non inopinata; - inquit - hunc enim exitum plerique clari Athenienses viri habuerunt. Mea me innocentem esse interest>. In hunc tantum fuit odium multitudinis, ut nullus liber cuvis ausus sit eum sepelire. Itaque a servis sepultus est.
|