FloridaRica
Freshman di Skuola.it
Scollegato
Messaggi: 1
|
 |
« inserita:: Novembre 18, 2011, 09:53:22 pm » |
|
Il titolo è "guarda dove metti i piedi!" e la versione è: Narrant astrologum quendam, qui noctu sidera contemplaturus domo egredi solebat, olim, cum extra urbem ambulans oculos et mentem in astris defixos teneret, puteum non vidisse et in eum delapsum esse. Quo casu cum is vehementer quereretur et frustra ut illinc evaderet niteretur, viator quidam, qui forte per ea loca transgrediebatur, hominis gemitibus auditis, cum ad puteum accessisset, eum vidit et, nulla interposita mora, ei succurrit et auxilium praebuit ut e puteo egrederetur. Cum astrologus e pavore se recepisset, viator eum percontatus est quis esset et quid solus ibi media nocte faceret. Tum astrologus narravit se in puteum delapsum esse quia illum non viderat, quod oculos in caelum defixos teneret ut sidera contemplaretur. Tum viator respondit: "Ego vero admiror te, dum caelestia tam diligenter contemplaris, terrena, quae ante pedes tuos sunt, non intueri. Oculis proinde ducibus utere cum deambulas!".
|