rs
Freshman di Skuola.it
Scollegato
Messaggi: 1
|
 |
« inserita:: Febbraio 13, 2008, 03:59:50 pm » |
|
Orphea Threicium tradunt peritissimum cithara canendi fuisse et paene illius artis inventorem. In qua tanto excellebat ut canendo feras et saxa ipsa arboresque commoveret et secum per campos Thraciae traheret. Cum autem Euridices, coniunx eius, dum in prato vagatur, morsu aspidis, qui in herba latebat, mortua esset, Orpheus, nullum solacium tanti desiderii inveniens, ad Inferos descendit ut miseram coniugem recuperaret. Cantu mirabili Adem ipsum movit, qui ei dulcem Euridicem reddidit hac lege (condizione): ne, dum ad Superos redit, eam respiceret priusquam aedem viventium attingeret. Quod se facturum esse promisit. Iam ad portas inferi regni pervenerat, cum coniugis videndae desiderio resistere nequivit. Tunc horribili monitu(di questa parola nn sono sicuro,poiche la fotocopia nn si legge bene comunque di sicuro con -onitu,quindi dovrebbe essere monitu) intremuerunt inferna regna et ipsa evanuit ceu fumus in auras, dum miser cantor adstupet.
|