prodigia futurae magnitudinis alexandri in eius ortu apparuerunt
ea die, qua natus est, duae aquilae supra culmen domus eius sederunt
aquilae sedentes praeferebant nascituro omen duplicis imperii, europae et asiae
alia omina secuta sunt hoc
nam eodem die quadrigae patris philippi, ad olympiaca certamina missae, et exercitus, in illyrico bellum gerens,duplicem victoriam consecuti sunt
exacta pueritia, alexander erudiendus aristoteli traditus est
mortuo deinde patre et adeptus imperium, asiam invasit, bellum persis illaturus
ibi, cum ingentibus congressus semper victor fuit
nullam urbem osedit, quam victam non expugnaverit
decessit anno trigesimo tertio aetatis suae, non virtute hostium sed insidiis suorum praefectorum exstinctus
madòò sn piena d compiti..v kiedo una mano..grazie mille in anticipo..
