ITER QUINTUM DECIMUM


I pronomi relativi.
I pronomi relativi latini sono: qui, quae, quod. Corrispondono ai relativi italiani: che, il quale, la quale, la quale cosa.

Hanno la duplice funzione di: a) sostituire un nome

b) di mettere in relazione due proposizioni.

CASO

Singolare

Plurale

Maschile

Femmin.

Neutro

Maschile

Femmin.

Neutro

NOM.

qui

quae

quod

qui

quae

quae

GENIT.

c u i u s

quorum

quarum

quorum

DAT.

cui

quibus

ACC.

quem

quam

quod

quos

quas

quae

ABL.

quo

qua

quo

quibus

Annotazioni:
1. L'ablativo di compagnia ha le forme con cum posposto: quocum (anche quicum ), quacum, quibuscum.

2. In poesia possiamo avere: quoi = cui; quis = quibus; qui = quo.

3. E' importante evidenziare sul proprio vocabolario le annotazioni riportate.

Es.: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, La Gallia nel suo insieme è divisa in tre parti, di cui una è abitata dai Belgi ( lett. abitano i Belgi) (BG.1,1).

(Belgae) proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, (I Belgi) sono vicinissimi ai Germani, che abitano oltre il Reno. (BG.1,1).

Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, L’Aquitania si stende dal fiume Garonna ai monti Pirenei ed a quella parte dell’Oceano, che è di fronte alla Spagna. (BG,1,1).

Torna

Scheda di sintassi: la proposizione relativa con l'indicativo e col congiuntivo.
Le proposizione relative sono proposizioni dipendenti, unite alla reggente tramite il pronome relativo.
Normalmente hanno il modo indicativo.
Es.:
Possono avere il modo congiuntivo quando esprimono:
1) il pensiero di altra persona oppure una eventualità, un'ipotesi;
2) la finalità di una azione (relative finali);
3) la conseguenza di una azione ( relative consecutive).

PROVE DI NAVIGAZIONE

(Traduci i testi proposti, confrontando in seguito la comprensione italiana)

a) BG.: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae (1,1) - Belgae proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt (1,1) - Orgetorix in itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio Sequano cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appellatus erat (1,3) - - Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam undique coegit et omnes clientes obaeratosque suos , quorum magnum numerum habebat (I,4) - Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent (1,6) - Interea ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, murum fossamque perducit (I,8)-Eo autem frumento, quod flumine Arare navibus subvexerat, propterea minus uti poterat, quod iter ab Arare Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat (1,16) - Divitiacum ad se vocari iubet et, codidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur (1, 19) - Namque omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat in oppido facultas (1,38) - Eo (avv.) mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes, passis manibus, flentes implorabant (1,51) - Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit ( 1,53) - Item alia in parte diversae duae legiones undecima et octava, profligatis Viromanduis quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. (2,23) - In summo iugo duas legiones, quas in Gallia citeriore proxime conscripserat, conlocari iussit (1,24) - (Allobroges) oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit (1, 28) - Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti, magnum numerum occiderunt (1,54) - Pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi, Mosam (transivit) neque proelio interfuit (4,16) - Consecutus id quod animo proposuerat Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, contionatus signa constituit. (7,47) -

b) En. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris\ Italiam fato profugus venit (1,1) - Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur / in caelum scopuli, quorum sub uertice late / aequora tuta silent (1,162) - O (Iuppiter), qui res hominumque deumque\ aeternis regis imperiis et fulmine terres (1,229) - Quid (Che cosa) Troes potuere, quibus tot funera passis,\ cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? (1,232) - Nos (Troiani, sumus) tua progenies, caeli quibus adnuis arcem (1,250) - Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis\ classe veho mecum - Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi imminet (1,419) - Templum Iunoni ingens Sidonia Dido\ condebat, aerea cui gradibus surgebant limina (1,446) - O regina, novam cui condere Iuppiter urbem\ iustitis dedit gentis frenare superbas (1,522) - Subridens hominum sator atque deorum\ vultu , quo caelum tempestatesque serenat, fatur (1,254) - Poeni\ effodere loco signum, quod regia Dido monstrarat, caput acris equi (1,443) - O fortunati, quorum iam moenia surgunt (1,437) - Subito Aeneas Sergestum videt fortemque Cloanthum Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo \ dispulerat (1,509) - Sunt septem Nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo (1,71) - 'o terque quaterque beati, /quis ( = quibus) ante ora patrum Troiae sub moenibus altis /contigit oppetere (1,94) - Aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, fovebit Romanos (1,279) - Nec procul Rhesi tentoria agnoscit, quae prodita Tydides vastabat (1,469) - Regina implevitque mero pateram, quam Belus, et omnes a Belo, soliti (erant)(1,728) - Praeterea (ferre iubet) sceptrum, Ilione quod gesserat olim (1,653). - Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam / adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae / quicum partiri ( divideva) curas, atque haec ita fatur: (11,820)

c) Fedro. 'Qui (avv.) possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? … Haec propter illos scripta est homines fabula/ qui fictis causis innocentes opprimunt./ (1,1) - Tumens inani graculus superbia/ pinnas, pavoni quae deciderant, sustulit,/ seque exornavit …Male mulcatus graculus/ redire maerens coepit ad proprium genus,/ a quo repulsus tristem sustinuit notam./ Tum quidam ex illis quos prius despexerat (dixit) (1,3) - Personam tragicam forte vulpes viderat;/ quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat,/ 'O quanta species' inquit 'cerebrum non habet!'/ Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam/ Fortuna tribuit, sensum communem abstulit. (1,7) - Hoc pertinere vere ad illos dixerim,/ quorum stultitia quaestus impudentiae est. (1,14) - Hoc in se dictum debent illi agnoscere,/ quorum privata servit utilitas sibi,/ et meritum inane iactant imprudentibus.(1,22) - Cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait,/ 'et quae debetur pars tuae modestiae / audacter tolle (2,1) -'Tunc chorus ignotum modo reducto canticum/ insonuit, cuius haec fuit sententia:/ LAETARE INCOLUMIS ROMA SALVO PRINCIPE. (5,7) - Nam cuncta nobis attribuisset commoda/ quae cui Fortuna indulgens animali dedit,/ elephanti vires et leonis impetum,/ cornicis aevum, gloriam tauri trucis,/ equi velocis placidam mansuetudinem;/ et adesset homini sua tamen sollertia. (App. 3)

Torna
Scheda di sintassi: uso di quod.
Quod può essere: a) pronome relativo neutro;
b) congiunzione.
Dal vocabolario abbiamo indicazioni precise sui suoi valori. Qui ricordiamo soprattutto quello di congiunzione subordinante:

a) causale: si traduce con perchè, poichè. La causa può essere espressa all'indicativo, se è considerata reale; oppure al congiuntivo, se valutata come soggettiva.

b) dichiarativa, dopo verbi o locuzioni: si traduce con che, il fatto che.

c) esplicativa ( o epesegetica), dopo un pronome dimostrativo hoc, id, illud: si traduce con che.

PROVE DI NAVIGAZIONE

(Traduci i testi proposti, confrontando in seguito la comprensione italiana)

(Analizza attentamente il contesto ed individua il valore di quod.)

a) BG. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant … Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt (1,1) - . id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur (1,2) - Post eius mortem nihilominus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant … reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, (1,5) - Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum (da concedersi) non putabat (1,7) - Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant. (1,12) - Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt. (1,13) - Multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. (1,16) - His omnibus rebus unum repugnabat quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat (1,19) - Helvetii seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. (1,23) -


b) En. Id metuens veterisque memor Saturnia belli, / prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis- / necdum etiam causae irarum saevique dolores / exciderant animo (1,23) - Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae, /quo primum iactati undis et turbine Poeni / effodere loco signum, quod regia Iuno / monstrarat, caput acris equi (1,441) - Quod te per superos et conscia numina veri, /…oro, miserere laborum / tantorum, miserere animi non digna ferentis.' (2,141) - Et nunc quod patrias uento petiere Mycenas, /arma deosque parant comites pelagoque remenso / improuisi aderunt (2,180) - hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis / eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque / Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam / alterum in alterius mactatos sanguine cernam? (2,664) - Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum / confusam eripuit mentem (2,735) - 'Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, / hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit. (3,155) - Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui / aegram, indignantem tali quod sola careret / munere nec meritos Anchisae inferret honores.' (5,650) -


c) Fedro. 'Qui (Avv.) possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? (1,1) - Te, Naturae dedecus,/ quod ferre certe cogor bis videor mori'.(1,22) - Cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait,/'et quae debetur pars tuae modestiae / audacter tolle' (2,1) - Nam, fodere terram quod vides cotidie / aprum insidiosum, quercum vult evertere, / ut nostram in plano facile progeniem opprimat. (2,4) - Tum gaudens ferus / bubus quietis agere coepit gratias, / hospitium adverso quod praestiterint tempore (2,8) - Non ergo causa est manibus id tangi tuis, / quod occupatis auribus non convenit. (3,1) - Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria." / Nihil agere quod non prosit fabella admonet. (3,17)

Torna

Scheda di sintassi: il nesso relativo.

Il nesso relativo è il legame (nexus) che sottolinea la relazione di collegamento con la frase o il periodo precedente. In italiano si può rendere bene con una congiunzione più il dimostrativo.

Es.: Quibus rebus cognitis, Conosciute dunque queste situazioni... (BG.1,19).

- Quod ubi Caesar resciit, Ma quando Cesare lo venne a sapere... (BG.1,28)

- Ad quem (Aeolum) tum Iuno supplex his vocibus usa est, E verso di lui (Eolo) allora Giunone supplicevole queste parole usò (En.I, 64).

NB: Sono diventate espressioni ricorrenti: qua de causa, per questo motivo (BG.I,1), quam ob rem, per tale fatto (BG.I,34).


PROVE DI NAVIGAZIONE

(Traduci i testi proposti, confrontando in seguito la comprensione italiana)

a) BG. Cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. (1,13) - Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt, et pauci de nostris cadunt. (1,15) - Quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt. (1,28) - Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit (1,47) - Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit (1,53) - Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. (2,5) - Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, initio proximae aestatis ad se reverti iussit. (2,35) - Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter ccxx naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae ex portu provectae nostris adversae constiterunt. …Quibus abscisis antemnae necessario concidebant (3,14) - Quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent habebant. (3,16) - Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit (3,18) - Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. (3,21) - Quas cum aliquamdiu Caesar frustra expectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites conlocavit (5,23) -

b) En.. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est (1,64) - Cui (Aeneae) mater media sese tulit obvia silva / virginis os habitumque gerens et virginis arma / Spartanae (1,314) - Quos inter medius venit furor (1,348) - Conveniunt quibus aut odium crudele tyranni / aut metus acer erat (1,361) - Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque / sanguineae superant undas (2,206) - Quam simul ac tali persensit peste teneri / cara Iovis coniunx nec famam obstare furori, / talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis (4,90) - Quam (Iunonem) nec longa dies pietas nec mitigat ulla (5,783) - Quorum primaeuus Helenor, / Maeonio regi quem serva Licymnia furtim / sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis, / ense levis nudo parmaque inglorius alba. (9,544) - Inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido / errabat silva in magna; quam Troius heros / ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras / obscuram …adfatus …est (6,450)

c) Fedro. Quod cum inquinassent omni contumelia,/ alium rogantes regem misere ad Iovem,/ inutilis quoniam esset qui fuerat datus. (1,3) - ' Personam tragicam forte vulpes viderat; /quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat…(1,7) - Tu non videris perdidisse quos petis;/ te credo subripuisse quod pulchre negas'. (1,10) - Quae, dum paventes exitus notos petunt, / leonis adfliguntur horrendo impetu./ Qui postquam caede fessus est, asinum evocat,/ iubetque vocem premere. (1,11) - Quem celeriter / dolosa vulpes avidis rapuit dentibus ( 1,13) - Quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo / plenam lagonam posuit (1,26) - Qui regnum adeptus coepit vesci singulas, / et exercere imperium saevis unguibus.(1,31) - Cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait, (2,1) - Cuius ( Socratis) non fugio mortem si famam adsequar (3,9) - Igitur fornaci pariter duo signa intulit;/ quibus percoctis atque infuso spiritu / modesto gressu sancta incessit Veritas, (App.6) - Quorum inter villos haeserunt cancri simul (App.23) -
Torna


Avverbi relativi.

Pron. relativo

Stato in luogo

Moto a luogo

Moto da luogo

Moto per luo.

qui

ubi, dove

quo, dove, verso dove

unde, da dove, donde

qua, per dove


Nb. Spesso gli avverbi relativi assumono anche valore temporale.

PROVE DI NAVIGAZIONE

(Traduci i testi proposti, confrontando in seguito la comprensione italiana)

a) BG. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur (1,6) - Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis (1,7) - Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. (1,9) - Qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit (1,10) - Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare (1.28) - Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa (1,43) - Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati omnibus vicis aedificiisque, quo adire potuerant, incensis ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt (2,7) - Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam ( per schierare l'esercito) natura opportuno atque idoneo, quod is collis, ubi castra posita erant…(2,8) - Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent (3,15) - Quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent habebant. (3,16) - Item Tenctheri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt non longe a mari quo Rhenus influit. (4,1) - Qui cum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. (4,38) - Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit, ipse eodem unde redierat proficiscitur. Reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi. (5,37)

b) En. Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem / impulit in latus; ac venti velut agmine facto, / qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. (1,82) - …saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens / Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis / scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.' (1,99) - … et vereor quo se Iunonia vertant / hospitia (1,671) - Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris / incipit et dono divum gratissima serpit. (2,268) - et in arma feror, quo tristis Erinys, / quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. (2,337) - 'O socii, qua prima' inquit ' Fortuna salutis /monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur (2,387) - Limen erat caecaeque fores et pervius usus / tectorum inter se Priami, postesque relicti / a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, / saepius Andromache ferre incomitata solebat / ad soceros et avo puerum Astyanacta trahebat. (2,453) - Cur mea dicta negat duras demittere in auris? / quo ruit? (4,427) - 'Quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum; …'quo diversus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete.' (5,162) -

c) Fedro. Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,/ leporem obiurgabat passer 'Ubi pernicitas/ nota' inquit 'illa est? (1,9) - Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, / onus naturae melius quo deponeret. (1,18) - "Plus non habeo mehercule, / sed unde accipere possis monstrabo tibi. (3,5) - Crepusculo solutus qua visum est vagor." (3,7) - Abiturus illuc quo priores abierunt, / quid (perché) mente caeca miserum torques spiritum? (4,21) -



ESERCIZIO DI RICAPITOLAZIONE

(Traduci i testi proposti, confrontando in seguito la comprensione italiana)

Postazione strategica dell’esercito di Cesare.

Loci natura erat haec, quem locum nostri castria delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. Ab eo flumine, pari acclivitate, collis nascebatur adversus huic et contrarius, ab superiore parte silvestris. Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco, secundum flumen, paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo circiter pedum trium (tre) (BG. 2,18).

Torna